monumenta.ch > Ambrosius > 8
Ambrosius, De Nabuthae, § 7 <<<     >>> § 9

§ 8

1 audiamus ergo quid dicat.
2 da mihi inquit.
3 quae altera uox egentis est, quae uox alia stipem publicam postulantis nisi lda mihi'? hoc est lda mihi, quia egeo.
4 da mihi, quia aliud uiuendi subsidium habere non possum.
5 da mihi, quia non est mihi panis ad uictum, nummus ad potum, sumptus ad alimentum, ad indumentum substantia.
6 da mihi, quia tibi dominus dedit unde largiri debeas, mihi non dedit.
7 da mihi quia, nisi tu dederis, habere non potero.
8 da mihi, quia scriptum est: date elemosynam'.
9 haec quam abiecta, quam uilia! non habent enim humilitatis affectum, sed cupiditatis incendium.
10 in ipsa autem deiectione quanta inpudentia! da mihi inquit uineam tuam.